Liber Deuteronomii*

Caput 34: Versus 7

Moyses centum et viginti annorum.Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii praecepta implere student.Moyses centum et viginti annorum.Hoc significat tam eum quam caeteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quae est in duobus praeceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, aeternae quieti et futurae vitae aptos esse; quorumoculus non caligavit,piae scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, necdentesmalitiaemoti,quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quae nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei coenaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur.
(* Traductions européennes)